FUNERAE

FUNERAE
FUNERAE
quae alias Latinis Praeficae, Iudaeis Gap desc: Hebrew, Graecis ἀοιδοὶ vel θρήνων ἔξαρχοι, item πενθήτριαι dictae, tristi cantu lugentium maestitiam comitari solebant. Quod fiebat vel voce solâ, ut in funere Alcestis, prohibente marito eius Admeto, apud Eurip. Alc. 430.
Α᾿υλῶν δὲ μὴ κατ᾿ ἄςτυ, μὴ λύρας κτύπος
Ε῎ςτω.
Vel voce instrumento alicui Musico se iungentes: non quidem citharae, utpote Apollini dicatae, at tibiae inprimis. Unde Τύμβαυλοι Graecis iidem, qui Romanis Siticines fuêre. Rationem ritus huius Macrob. reddit, cum ait: Mortuos quoque ad sepulturam prosequi oportere cum cantu, plurimarum gentium vel regionum instituta sanxêrunt,
persuasione hac, quia post corpus anima ad originem dulcedinis Musicae, i. e. ad caelum redire credantur. Fr. Rossaeus Arch. Attic. l. 5. c. 24. Vide quoqueve infra Praefica.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать реферат

Look at other dictionaries:

  • PANTOMIMUS — Graece Παντόμιμος, in vett. Glossis notare Histrionem dicitur: l. 27. ff. de oper. libert. qui scenicis ludis operam navat: Luciano Παντόμιμοι iidem sunt, qui ὀρχηςταὶ, i. e. saltatores. Vide cum περὶ ὀρχήσεως. Sed priusquam οἰ ὀρχηςταὶ se a… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”